Ex libris Latein-Lektüre, Trainingsband

78 Mythos und Rezeption Ceres und Proserpina Der Redner Cicero lockert sein Anklage gegen Verres, den korrupten Statthalter Siziliens, durch eine Mythenerzählung auf: Vetus est haec opinio 1 , iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae a consecratam. Hoc cum ceterae gentes sic arbitrantur, tum ipsis Siculis ita persuasum est, ut in animis eorum insitum 2 atque innatum 3 esse videatur. Nam et natas esse has in his locis deas et fruges in ea terra primum repertas esse arbitrantur, et raptam esse Liberam a , quam eandem Proserpinam a vocant, ex Hennensium b nemore. Qui locus, quod in media est insula situs, umbilicus 4 Siciliae nominatur. Quam cum investigare 5 et conquirere 6 Ceres vellet, dicitur inflammasse 7 taedas 8 iis ignibus, qui ex Aetnae c vertice erumpunt; quas sibi cum ipsa praeferret, orbem omnem peragrasse 9 terrarum. Cicero, In Verrem 2,4,106 Themenmodul: L4 Mythos und Rezeption (8. Kl. Winter) L6 Mythos und Wirkung (6. Kl. Winter) I 2 4 6 8 10  1 opinio , -onis f .: hier: Auffassung  2 insitus , -a, -um: eingepflanzt  3 innatus , -a, -um: angeboren  4 umbilicus , -i m .: Nabel  5 investigare 1 : aufspüren  6 conquírere 3 : ausforschen  7 inflammare 1 : entflammen; inflamasse = inflamavisse  8 taeda , -ae f .: Fackel  9 peragrare 1 : durchwandern; peragrasse = peragravisse a Libera , -ae f .: Libera (= Proserpina, Tochter der Ceres ) b Hennenses , -ium m. Pl .: Bewohner von Henna ( Stadt auf Sizilien ) c Aetna , -ae f .: Ätna ( Vulkan auf Sizilien ) Henna a autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur 1 , est loco perexcelso atque edito 2 , quo in summo est aequata 3 agri planities 3 et aquae perennes 4 , tota vero ab omni aditu circumcisa 5 atque directa 6 est. Quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni, locus ut ipse raptum illum virginis, quem iam a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem 7 infinitā altitudine, qua Ditem b patrem ferunt 8 repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse 9 et subito non longe a Syracusis c penetrasse 10 sub terras, lacumque in eo loco repente exstitisse, ubi usque ad hoc tempus Syracusani d festos dies anniversarios 11 agunt celeberrimo virorum mulierumque conventu. Cicero, In Verrem 2,4,107 2 4 6 8 10 12  1 memorantur = dicuntur  2 editus , -a, -um: emporragend  3 aequata (-ae) agri planities (-ei f .): Hochebene  4 perennis , -e: nie versiegend  5 circumcisus , -a, -um: rundum abgeschnitten  6 directus , -a, -um: steil abfallend  7 aquilo , -onis m .: Norden  8 ferunt = dicunt  9 asportasse = asportavisse 10 penetrasse = penetravisse 11 anniversarius , -a, -um: alljährlich a Henna , -ae f .: Henna ( Stadt auf Sizilien ) b Dis , Ditis m. .: Dis (= Pluto: Gott der Unterwelt ) c Syracusae , -arum f . Pl .: Syrakus ( Stadt auf Sizilien ) d Syracusani , -orum m . Pl .: Bewohner von Syrakus ( Stadt auf Sizilien ) II Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=