Ex libris Latein-Lektüre, Trainingsband

Sallust stellt die beiden Staatsmänner nach ihren Reden einander gegenüber. Während Caesar Vertreter der popularen Politik ist, gilt Cato als Repräsentant einer konservativen , sittenstrengen Weltanschauung. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuēre viri duo, M. Cato et C. Caesar. (…) Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope 1 aequalia 2 fuēre, magnitudo animi 3 par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine 4 et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando 5 , ignoscundo 6 , Cato nihil largiundo gloriam adeptus 7 est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in 8 animum induxerat 8 laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus 9 sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris 10 , sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite neque factione 11 cum factioso 12 , sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat. Ita, quo 13 minus petebat gloriam, eo 13 magis illum adsequebatur. Sallust, Bellum Catilinae 53,6; 54 (gekürzt) III 2 4 6 8 10 12 14 16  1 prope ( Adv .): fast, beinahe  2 aequalis , -e: gleich  3 animus , -i m .: hier : Persön- lichkeit  4 mansuetudo , -inis f .: Milde  5 sublevare 1 : unterstützen  6 ignóscere 3 : verzeihen  7 adipisci 3 , adeptus sum: erreichen  8 indúcere 3 in animum : sich vornehmen  9 intentus , -a, -um (+ Dat .): konzentriert (auf) 10 decus , decoris n .: Tugend 11 factio , -onis f .: hier : Parteilichkeit 12 factiosus , -i m .: Parteiführer 13 quo …eo : je … desto Gaius Iulius Caesar („grüner Caesar“), zeitgenössi- sche Büste aus grünem Schiefer, Antikenmuseum Berlin Marcus Porcius Cato Uticensis, römische Kopie einer zeitgenössischen Büste, Museum der vorislamischen Altertümer, Rabat (Marokko) 36 Politik und Rhetorik Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=