Ex libris Latein-Lektüre, Trainingsband

Eo veniebant Siculorum a magistratus, veniebant equites Romani, id quod ex multis iuratis 1 audistis 2 ; controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde ubi paulisper in cubiculo pretio, non aequitate iura 3 discripserat 3 , Veneri iam et Libero b reliquum tempus deberi 4 arbitrabatur. Quo loco non mihi praetermittenda 5 videtur praeclari imperatoris egregia ac singularis diligentia. Nam scitote 6 oppidum esse in Sicilia nullum ex iis oppidis, in quibus consistere 7 praetores et conventum 8 agere 8 soleant, quo in oppido non isti c ex aliqua familia non ignobili delecta ad libidinem mulier esset. Itaque nonnullae ex eo numero in convivium adhibebantur palam; si quae castiores erant, ad 9 tempus 9 veniebant, lucem conventumque 10 vitabant. Erant autem convivia non illo silentio populi Romani praetorum atque imperatorum, neque eo pudore, qui in magistratuum conviviis versari 11 soleat, sed cum maximo clamore atque convicio; nonnumquam etiam res ad pugnam atque ad manus 12 vocabatur. Iste enim praetor severus ac diligens, qui populi Romani legibus numquam paruisset, illis legibus, quae in poculis ponebantur, diligenter obtemperabat. Itaque erant exitus 13 eius modi, ut alius inter manus 12 e convivio tamquam e proelio auferretur, alius tamquam occisus relinqueretur, plerique ut fusi 14 sine mente ac sine ullo sensu iacerent, – ut quivis, cum aspexisset, non se praetoris convivium, sed Cannensem d pugnam d nequitiae videre arbitraretur. Cicero, In Verrem 2,5,28 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 22 1 iuratus , -i m. : vereidigter Zeuge 2 audistis = audivistis 3 iura discríbere 3 : Recht sprechen 4 debére 2 : hier : schulden 5 ergänze : esse 6 scitote (Imperativ II): ihr sollt wissen 7 consístere 3 : Halt machen, sich aufhalten 8 conventum ágere 3 : einen Gerichtstag abhalten 9 ad tempus : zu einem vereinbarten Zeitpunkt 10 conventus , -us m. : Versamm- lung 11 versari 1 : hier : herrschen 12 manus , -us f. : hier : Kampf 13 exitus , -us m. : hier: Vorfall 14 fusus , -a, -um: hier: niedergestreckt (in einem Kampf) a Siculi, -orum m. Pl. : die Sikuler (früheste Bevölkerung Siziliens) b Liber , -i m. : Liber ( alter latinischer Gott, mit Bacchus gleichgesetzt ) c Gemeint ist Verres. d Cannensis (-is) pugna (-ae f. ): die Schlacht von Cannae ( 216 v. Chr.; die Römer erlitten eine verheerende Niederlage gegen den Karthager Hannibal; hier im übertrage­ nen Sinn verwendet ) II 31 Politik und Rhetorik Reproduktion, Transfer und Reflexion • Fasse die wichtigsten Vorwürfe Ciceros gegen Verres zusammen (R) . Weise nach, dass Cicero sich des Stilmittels der Ironie bedient, und nenne konkrete Beispiele aus dem Text (T) . • Finde im Abschnitt I und II Beispiele für folgende rhetorische Stilmittel: Asyndeton, Antithese, Hendiadyoin (L6), Litotes (L6), Parallelismus (T) . • Überlege, wie der Verteidiger des Verres diesen Vorwürfen entgegnen könnte. Verfasse seine Verteidigungsrede (X) . Bankettszene mit Musikern, römisches Fußbodenmosaik aus Karthago, 4. Jh.n.Chr., Musée national du Bardo, Tunis Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=