Ex libris Latein-Textband

37 Cicero und die Rhetorik | Politik und Rhetorik Ciceros erste Catilinarische Rede Cicero spricht zu Beginn seiner Rede Catilina direkt an: Quo 1 usque 1 tandem abutēre 2 , Catilina a , patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem 3 ad finem 3 sese effrenata 4 iactabit 5 audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati b , nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus 6 habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam 7 iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima 8 , quid superiore 9 nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem 10 nostrum ignorare arbitraris 10 ? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat 11 et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus 12 . Ad mortem te, Catilina a , duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos omnes iam diu machinaris 13 . An 14 vero vir amplissumus 15 , P. Scipio c , pontifex maximus, Ti. Gracchum d mediocriter labefactantem 16 statum rei publicae privatus interfecit 14 ; Catilinam a orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa 17 nimis antiqua 17 praetereo, quod C. Servilius Ahala e Sp. Maelium f novis 18 rebus 18 studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publicā virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum 19 hostem coercerent. Habemus senatus consultum 20 in te, Catilina a , vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus. Cicero, Catilinariae 1,1–3 M Übungsteil S. 9 I 1 quo usque: bis zu welchem Punkt 2 abutére = abutéris ( Futur ) 3 quem ad finem: in welchem Ausmaß 4 effrenatus, -a, -um: zügellos 5 iactare 1: brüsten 6 munitus, -a, -um: abgeschirmt 7 constrictus, -a, -um: verschnürt 8 proximus, -a, -um: letzter 9 superior, -ius: vorletzter 10 quem nostrum ignorare arbitraris? = quis nostrum, arbitraris, ignorat? 11 notare 1: brandmarken 12 vitare 1: vermeiden; auswei- chen 13 machinari 1: planen; aushecken 14 an vero … interfecit: hat doch … getötet 15 amplissumus (altertüml.) = amplissimus 16 labefactare 1: ins Wanken bringen 17 illa nimis antiqua ( n.Pl. ): jene allzu alte Geschichte 18 novae (-arum) res (rerum f.Pl .): Umsturz 19 acerbus, -a, -um: erbittert 20 consultum, -i n .: Beschluss (= Staatsnotstandserklärung ) a Catilina, -ae m. : Catilina b Palatium, -i n .: Palatin ( Ort der Senatssitzung ) c Publius (-i) Scipio (-onis) ‹Nasica› (-ae): Publius Scipio Nasica (römischer Senator und Oberpriester; 2. Jh. v.Chr .) d Tiberius (-i) Gracchus (-i): Tiberius Gracchus (Volkstri- bun und Sozialreformer; † 133 v.Chr .) e Gaius (-i) Servilius (-i) Ahala (-ae): Gaius Servilius Ahala (römischer Patrizier; 5. Jh. v.Chr .) f Spurius (-i) Maelius (-i): Spurius Maelius (Plebejer, der angeblich die Königs- würde erstrebte; † 439 v.Chr .) 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 22 24 Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=