Ex libris Latein-Textband

110 Formen der Lebensbewältigung | Seneca, ein Philosoph der Kaiserzeit Aus den „Epistulae morales“ Seneca rät zum richtigen Umgang mit der eigenen Zeit: Ita fac, mi Lucili a : Vindica 1 te tibi, et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur 2 aut excidebat, collige et serva. Persuade tibi hoc sic esse, ut scribo: Quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur 3 , quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura 4 , quae per neglegentiam fit. Et si volueris attendere, maxima pars vitae elabitur male agentibus, magna nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem mihi dabis, qui aliquod pretium 5 tempori ponat 5 , qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus 6 : Magna pars eius iam praeteriit. Quicquid aetatis retro 7 est, mors tenet. Fac ergo, mi Lucili a , quod facere te scribis: Omnes horas complectere 8 ! Sic fiet, ut minus ex crastino 8 pendeas, si hodierno 10 manum inieceris. Dum differtur 11 , vita transcurrit. Omnia, Lucili a , aliena 12 sunt, tempus tantum nostrum est. In huius rei unius fugacis ac lubricae 13 possessionem natura nos misit, ex qua expellit, quicumque vult. Et tanta stultitia mortalium est, ut 14 , quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, inputari 15 sibi, cum impetravere 16 , patiantur, nemo se iudicet quicquam debere, qui tempus accepit, cum 17 interim hoc unum est, quod ne gratus quidem 18 potest reddere. (…) Seneca räumt ein, dass er selbst auch Zeit verschwende, aber darüber genau Buch führe. Non puto pauperem, cui, quantulumcumque 19 superest 19 , sat est. Tu tamen, malo 20 , serves tua 21 , et bono tempore incipies. Nam, ut visum est maioribus nostris, „sera 22 parsimonia in fundo est 22 “. Non enim tantum minimum in imo 23 , sed pessimum remanet. Vale! Seneca, Epistulae morales 1,1 (gekürzt) M Übungsteil S. 27 I 1 vindicare 1 : frei machen 2 subrípere 3 M: stehlen 3 subdúcere 3 : entwenden 4 iactura, -ae f .: Verlust 5 pretium pónere 3 (+ Dat. ): Wert legen (auf) 6 prospícere 3 M: vor sich sehen 7 retro: vorbei 8 complecti 3 : umfassen, compléctere: Imperativ 9 crastinum, -i n .: das Morgen 10 hodiernum, -i n .: das Heute 11 differre, -fero : aufschieben 12 alienum, -i n. : fremdes Eigentum 13 lubricus, -a, -um: schlüpfrig 14 ordne : ut patiantur ‹ea› sibi inputari, quae (…), nemo iudicet se quicquam debere, qui (…) 15 inputare 1 : in Rechnung stellen 16 impetravere = impetraverunt 17 cum: hier: wo doch 18 ne gratus quidem: nicht einmal, wenn er sich dankbar zeigen will 19 quantulumcumque superest: wie wenig auch vorhanden ist 20 malo: kommt von: malle 21 tuum, -i n .: dein Eigentum 22 sera parsimonia in fundo est ( Sprichwort ): Späte Sparsamkeit beginnt am Fassboden. 23 in imo: ganz unten a Lucilius, -i m. : Lucilius ( Senecas Freund und Schüler ) 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 22 24 Reproduktion, Transfer und Reflexion • Führe die drei Arten von Zeitverlust an, die im Text genannt sind, und erläutere, welche für Seneca die schlimmste ist (R) . • Suche im Text drei pointierte Aussagen, wie sie für Seneca typisch sind (T) . • Überlege, was Seneca mit „serves tua“ (Zeile 21) konkret meint (X) und was er mit dem Sprichwort (Zeile 22) deutlich machen will (X) . Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=