Ex libris Latein-Textband

108 Formen der Lebensbewältigung | Cicero als philosophischer Autor Das Glück des Akademikers Bei einer philosophischen Diskussion unter jugendlichen Freunden vertritt ein gewisser Licentius den Standpunkt der skeptischen Akademie: „Quaero, cur beatus esse non possit, qui verum quaerit, etiamsi minime 1 inveniat.“ „Quia beatum“, inquit Trygetius a , „volumus esse perfectum in omnibus sapientem. Qui autem adhuc quaerit, perfectus non est. Hunc igitur quomodo asseras beatum, omnino non video.“ Et ille: „Potest apud te vivere“, inquit, „auctoritas maiorum 2 ?“ „Non omnium!“ inquit Trygetius a . „Quorum tandem?“ Ille: „Eorum scilicet 3 , qui sapientes fuerunt.“ Tum Licentius b „Carneades c “, inquit, „tibi sapiens non videtur?“ „Ego“, ait, „Graecus non sum; nescio, Carneades c iste qui fuerit.“ „Quid“, inquit Licentius b , „de illo nostro Cicerone, quid tandem existimas?“ Hic cum diu tacuisset, „Sapiens fuit!“, inquit. Et ille: „Ergo eius de hac re sententia habet apud te aliquid ponderis 4 ?“ „Habet!“, inquit. „Accipe igitur, quae sit; nam eam tibi excidisse 5 arbitror. Placuit enim Ciceroni nostro beatum esse, qui veritatem investigat, etiamsi ad eius inventionem non valeat pervenire.“ „Ubi hoc“, inquit, „Cicero dixit?“ Et Licentius b : „Quis ignorat eum adfirmasse vehementer nihil ab homine percipi 6 posse nihilque remanere sapienti nisi diligentissimam inquisitionem 7 veritatis, propterea quia, si incertis rebus esset assensus 8 , etiamsi fortasse 9 verae forent 10 , liberari errore non posset, quae 11 maxima est culpa sapientis? Quam ob rem si et sapientem necessario 12 beatum esse credendum est et veritatis sola inquisitio perfectum sapientiae munus est, quid dubitamus existimare beatam vitam etiam per se ipsā investigatione veritatis posse contingere?“ Augustinus, Contra academicos 1,7 Zusatztext 1 minime ( Adv .): absolut nicht 2 maiores, -um m.Pl. : Vorfahren 3 scilicet: natürlich 4 pondus, ponderis n. : Gewicht 5 excídere 3 , excidi: entfallen 6 percípere 3 : erfassen 7 inquisitio, -onis f. : Untersu- chung 8 assentiri 4 , assensus sum: zustimmen; esset assensus: Subj ekt sapiens 9 fortasse: vielleicht 10 forent = essent 11 quae: was ( fasst die vorhergehende Aussage liberari errore non posset zusammen 12 necessario ( Adv .): notwendi- gerweise a Trygetius, -i m .: Trygetius ( Freund des Licentius ) b Licentius, -i m. : Licentius ( ein skeptischer Akademiker ) c Carneades, -is m .: Karneades ( Schulleiter der skeptischen Akademie, 2.Jh.v.Chr. ) 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 22 Reproduktion, Transfer und Reflexion • Fasse die Leistungen zusammen, die Cicero der Philosophie in Abschnitt I zuschreibt (R) . Überlege, welche Rolle der Philosophie dadurch zukommt (X) . Versuche den Satz „tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus“ (Zeile 7–8) anhand Ciceros Leben zu erklären (T, X) . • Beschreibe anhand von Abschnitt II und III Ciceros philosophischen Standpunkt (R) . Erkläre die Kritik, die Cicero in Abschnitt III an den Anhängern des Philosophen Pythagoras äußert, und nimm dazu Stellung (R, X) . • Suche im Zusatztext die Passagen, in denen Lehrsätze der skeptischen Akademie formuliert sind (R) . Kläre, welche Rolle Cicero in der Argumentation des Licentius spielt (R) . Überlege, wie Cicero selbst eine solche Argumentation beurteilen würde (X) . Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=