Ex libris Latein-Grundkurs, Schulbuch
Verschwende deine Zeit nicht! Seneca warnt seinen Freund Lucilius davor, seine Zeit mit sinnlosen Dingen zu verbringen. SENECA LUCILIO SUO S. Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi et tempus, quod adhuc aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat, collige et serva. Quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. Turpissima tamen est iactura, quae per neglegentiam fit. Nam magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Paucissimi sunt, qui aliquod pretium tempori ponant, qui diem aestiment. Mi Lucili, omnes horas complectere! Sic fiet, ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. Dum differtur, vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, tempus tantum nostrum est; natura nobis dedit hanc rem unam. O stultitiam mortalium! Nemo iudicat se quicquam debere, qui tempus accepit, cum interim hoc unum est, quod ne gratus quidem homo reddere potest. Interrogabis fortasse, quid ego faciam, qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: Ratio mihi constat impensae. Non possum dicere me nihil perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum, dicam; causas paupertatis meae reddam. Non puto pauperem cui, quantulumcumque superest, satis est; tu tamen tempus tuum serva, et brevi tempore incipe! Nam ut visum est maioribus nostris, „sera parsimonia in fundo est“; non enim tantum minimum in imo sed pessimum remanet. Vale. 192 Wörter Seneca gibt in seinen Briefen einem fiktiven Freund praktische Anlei- tung für ein moralisch einwandfreies und vorbild- liches Leben, um damit in Wirklichkeit seine Leser- schaft zu beraten. 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 22 154 25 Römische Ratschläge Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=