Ex libris Latein-Grundkurs, Schulbuch

Die Zerstörung des Tempels von Jerusalem Angesichts eines großen Volksaufstandes in Judäa wird Titus von seinem Vater Vespasian nach Jerusalem geschickt, um den Aufstand niederzuschlagen. Nach erbitterten Kämpfen steht der Feldherr vor der Frage, ob er den Tempel von Jerusalem, das wichtigste religiöse Bauwerk der Juden, verschonen soll oder nicht. Templum nonnullis annis ante moenibus in modum arcis munitum erat, ne ab hostibus facile expugnari posset. Providerant enim conditores crebra bella. Tres duces et totidem exercitus instituti sunt, ut urbem templumque firmarent. At cives ipsi tot bellis civilibus effecerunt, ut civitas in plures factiones discederet. Romanis appropinquantibus bellum externum tandem civitati novam concordiam paravit. Sed prodigia tam atrocia offerebantur, ut populus terrore afficeretur. Erant, qui acies in caelo concurrere viderent; compluribus templum flammis circumdatum esse videbatur. Quibus prodigiis adventum hostium denuntiantibus incolae urbis tamen non timuerunt, ne templum a legionibus Romanis caperetur. Homines enim antiquis litteris sacerdotum lectis credebant se victores huius belli futuros esse. Titus concilio convocato primo deliberavisse fertur, an templum tantae pulchritudinis vastaret. Quo in concilio erant, qui imperatori persuadere vellent, ne aedem sacram pulcherrimamque deleret. Alius alia dixit: Multis videbatur aedem nobilissimam omnium deleri non oportere. Templum servatum testimonium clementiae Romanae futurum esse dicebant. At contra Titus ipse et plurimi aedem vastare voluerunt. Postquam paucas horas deliberaverunt, templum denique iussu imperatoris deletum est. 169 Wörter Auch dieser Text ist einem Ausschnitt aus einem Werk des Tacitus nachempfun- den. In seinen Historien beschreibt der Autor die Geschichte seiner unmittel- baren Gegenwart, die Zeit der Kaiser Vespasian und Titus aus der Dynastie der Flavier. 2 4 6 8 10 12 14 16 18 20 142 23 Sieger und Besiegte Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=