Latein-Lektüre aktiv, Aus Mythos und Geschichte
84 (WB) Steine, Quellen und Legenden • Eugippius, Severin 1,3-2,2 Der hl. Severin an der Donau (2) Famulus autem dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: “De contumaci”, ait, “oppido et citius perituro festinus abscedo.” Inde ad proximum, quod Comagenis 1 appellabatur, oppidum declinavit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodi à servabatur artissim à nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia praestabatur. A quibus tamen famulus dei, cum esset ignotus, nec interrogatus est nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam, cunctos de salute propri à desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari 2 , proponens antiqua salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. 3 Cumque salutem omnium in ipso discriminis 4 articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis 5 tanti hospitis susceptor exstiterat 6 , venit atque a portarum custodibus sollicit à interrogatione discussus interitum sui oppidi habitu verboque monstravit adiciens e à dem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum 7 . Quo audito solliciti responderunt: “Putas 8 non ipse est, qui desperatis 9 rebus dei nobis subsidia pollicetur?” Mox igitur in ecclesi à recognito dei famulo, senex pedibus eius prostratus aiebat ipsius se meritis libertum 10 , ne 11 cum ceteris oppidaneis subiret excidium. 1 Comagenis : Tulln 2 armo 1 : passiv : sich rüsten 3 liberasset = liberavisset 4 articulus (-i m .) discriminis : Augenblick der Gefahr; salutem ist Obj. zu promittenti 5 Asturis : wahrscheinlich Zeiselmauer 6 exstiterat = fuerat 7 Ergänze : esse 8 putas non ipse est = nonne putas eum ipsum esse 9 desperatis rebus ( Abl .): in verzweifelter Lage 10 libertus = liberatus 11 libertum, ne …: sei davon befreit, zu … Rechts : Der „ Römerturm “ von Tulln , auch „ Salzturm “ genannt , ist der hufeisen- förmig vorspringende Turm des Lagers Comagenis zur Sicherung der west- lichen Lagermauer ( um 300 n . Chr .). Bei der Renovierung 1984 stellte sich heraus , dass die römischen Mauern bis zum Dachansatz original erhalten sind . Damit zählt er zu den wenigen vollständig erhaltenen antiken Gebäu- den nördlich der Alpen . 5 10 15 20 Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=