Latein-Lektüre aktiv, Aus Mythos und Geschichte

32 Götter, Menschen, Heldentaten • AT 1. Samuel 17,38-48 David erreicht von König Saul , dass er mit dem Philister kämpfen darf … Et induit Saul David vestimentis suis et inposuit 1 galeam aeneam super caput eius et vestivit 2 eum loric à 3 . Accinctus 4 ergo David gladio eius super veste su à coepit temptare 5 , si armatus posset incedere. Non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo!” Et deposuit ea et tulit baculum 6 suum, quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos 7 lapides de torrente 8 et misit eos in peram 9 pastoralem, quam habebat secum, et fundam 10 manu tulit et processit adversum Philistheum. Ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger 11 eius ante eum cumque inspexisset 12 Philistheus et vidisset David, despexit eum. Erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu 13 . Et dixit Philistheus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?” Et maledixit 14 Philistheus David in diis suis dixitque ad David: “Veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus 15 caeli et bestiis terrae!” Dixit autem David ad Philistheum: “Tu venis ad me cum gladio et hast à et clypeo 16 , ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israhel, quibus exprobrasti 17 hodie, et dabit te Dominus in manu me à et percutiam te et auferam 18 caput tuum a te et dabo cadaver 19 castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra, quia est Deus in Israhel. Et noverit 20 universa ecclesia haec, quia non in gladio nec in hast à salvat 21 Dominus. Ipsius est enim bellum et tradet vos in man ù s nostras.” Cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David, festinavit 22 David et cucurrit 23 ad pugnam ex adverso Philisthei. 5 10 15 20 25 1 inpono 3 , inposui, -positum: legen auf 2 vestio 4 : bekleiden 3 lorica , -ae f .: Panzer 4 accinctus , -a, -um: umgürtet 5 tempto 1 : versuchen 6 baculus , -i m .: Stab 7 limpidus , -a, -um: hell 8 torrens , torrentis m .: Bach 9 pera pastoralis ( Gen .: perae pastoralis) f .: Hirtensack 10 funda , -ae f .: Schleuder(riemen) 11 armiger , armigeri m .: Waffenträger 12 inspicio 3 , -spexi, -spectum: erblicken 13 pulcher aspectu : schön anzuschauen 14 maledico 3 , -dixi, -dictum: beschimpfen 15 volatilis , volatilis f .: Vogel 16 clypeus , -i m .: Schild 17 exprobro 1 ( hier + Dat .): verhöhnen; exprobrasti = exprobravisti 18 aufero , -fers, -ferre: wegnehmen, abnehmen 19 cadaver castrorum : übersetze „was von den Lagern übrig bleibt“ 20 noverit ( Konj .): er / sie soll wissen 21 salvo 1 : retten 22 festino 1 : sich beeilen 23 curro 3 , cucurri, cursum: laufen (Fortsetzung auf Seite 34) Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv

RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=