Latein-Lektüre aktiv, Aus Mythos und Geschichte
Piccolomini, hist. de Europa • Steine, Quellen und Legenden (WB) 105 Quem postquam rusticus ex lapide venientem conspicatus est, sermone Slavonico 1 – sunt enim et 2 ipsi Carinthiani 3 Slaviae 4 –: “Quis hic est”, inclamat, “cuius tam superbum incessum video?” Respondent circumstantes principem terrae adventare. Tum ille: “Iustusne iudex est salutem patriae quaerens? Estne Christianae cultor fidei et defensor ac propagator 5 ?” Respondent omnes: “Est et erit”. Rursus ille: “Quaero igitur, quo me iure ab h à c sede dimoveat 6 ?” Ait Goritiae comes: “Sexaginta denariis 7 abs 8 te hic locus emitur. Iumenta haec tua erunt (bovemque atque equam ostendens). Vestimenta quoque principis (quae paulo ante exuit) accipies, erit domus tua libera absque tributo.” Quibus dictis rusticus levi alap à 9 principi dat à bonum iudicem esse iubet; et surgens iumentaque secum ducens loco cedit. Princeps vero conscenso lapide nudum gladium manu vibrans ad omnem se partem convertit, aequum iudicium populo promittens. Ferunt et 2 aquam frigidam rustico illatam pileo 10 bibere, tamquam vini usum damnet. Deinde ad templum 11 sollemne pergit, quod in propinquo tumulo situm est, sanctae Mariae vocabulum habens et olim pontificale 12 fuisse traditur 13 . Ubi peractis sacrificiis princeps rustica indumenta 14 deponit paludamentumque 15 induit convivatusque 16 splendid è cum proceribus in prata revertitur ibique pro 17 tribunali sedens ius petentibus dicit et fundos 18 confert. 5 10 15 20 • Fasse den Ablauf der Inthronisation des Kärntner Herzogs kurz zusammen. • Wie heißen die folgenden lateinisch bezeichneten Örtlichkeiten heute: oppidum Sancti Viti – vallis spatiosa – vetustae civitatis reliquiae – templum ... Sanctae Mariae vocabulum habens ? ACTIVA ET CONTEMPLATIVA 1 Slavonicus , -a, -um: slowenisch 2 et = etiam 3 Carinthiani , -orum m. Pl. : Kärntner 4 Slaviae , -arum m. Pl. : Slawen 5 propagator , propagatoris m .: Verbreiter 6 dimoveo 2 : fortschaffen; quo me iure … dimoveat = quo iure me … dimoveat 7 denarius , -i m .: Silberstück ( Münze ) 8 abs + Abl. = a + Abl. 9 álapa , -ae f .: Ohrfeige 10 pileus , -i m .: Mütze 11 templum sollemne : heilige Kirche 12 pontificalis , pontificale: bischöflich 13 traditur + NcI = dicitur + NcI 14 indumentum , -i n . = vestimentum , -i n. 15 paludamentum , -i n .: Fürstenmantel 16 convivor 1 : ein Gelage abhalten 17 pro tribunali : auf dem Richterstuhl ( nämlich auf dem „ Herzogsstuhl “ am Zollfeld ) 18 confero ( -ferre ) fundos : Lehen vergeben Nur zu Prüfzwecken – Eigentum des Verlags öbv
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy ODE3MDE=